HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXXIII: De morte Manasse

#II Psal. XXXIII#IV Reg. XXI

Immisit ergo Dominus adversus Manassen regem Babyloniorum, qui depopulatus est Judam; et Manassen dolo captum traxit in Babylonem, et pluribus afflixit tormentis. Et intelligens Manasses hanc esse manum Domini, egit poenitentiam, et intente oravit ad Dominum, et misertus Dominus reduxit eum in regnum suum. Qui cum venisset Jerosolymam delevit idola, lucos, et aras, quae fecerat, ita ut in memoriam priorum nihil superesset. Et restituit cultum Domini, sicut prius, et populum idipsum docuit; et sic a priori conversatione mutatus est, ut non sine grandi admiratione vitam ageret beatam. Muros quoque civitatis, et turres, et antemuralia multa munitione firmavit. Et mortuus est Manasses, et sepultus est in horto domus suae in horto Azam, et regnavit Amon filius suus pro eo.